- ARCHIPPUS
- I.ARCHIPPUSArchon Athenis, τῷν διὰ βίου, seu perpetuorum, III. successit Acasto, Davide in Israêle regnante adhuc: praefuit ann. 19. Illum ex cepit Thirsippus. Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. XIII.II.ARCHIPPUSnomen Regis, quod ab Archippe urbe in Lacum Fucinum dissolutâ, finxit Vitg. Aen. l. 7. v. 750.Quin et Marrubiâ venit de gente sacerdos,Fronde super galeam et felici comptus olivâArchippi Regis missu.Nam Marrubii circa Fucinum lacum habitabant. An Archippe urbs potius ab illo Archippo Rege vocata? Sic certe videtur. Nam doctissimus ille Poeta sine dubio ex historia nomen illius Regis sumpsit. Nec obstat, quod Archippe a Lydorum Rege Marsya condita dicitur. Eandem enim urbem, ut varia nomina, sic varios posle habere conditores, notum. Vide Salmas. ad Solinum. p. 59.III.ARCHIPPUSnomen viri, Colosl. c. 4. v. 17. et Philem. v. 2. Item Philosophus, qui Thebis Scholas habuit, et Pythagorae auditor fuit. Alius Comicus Atheniensis, Olymp. 91. de quo vide Voss. de Poet. Graec. c. 6. p. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.